- HIERODULUS
- HIERODULUSGraece Ι῾ερόδούλος, aedituus, sacrorum minister Strab l. XI. p. 535. ἱεροδούλους γυναῖκαι vocat mulieres Deo vel Deae alicui consecratas. Cuiusmodi Hierodulas Veneris Corinthiae κατάκλείςτους ἑταῖρας appellat. Hesych. ex menre Casaub. ut infra videbimus in voce Virginitas. In Sacris, Ιἑροδούλους teddunt Interpp. Nethinaeos, de quibus luo loco. HIEROGERMA Ptol. ἱερὰ γέρμη, in libris Concil. Germa, ex tabb. Geogr. Girmasti, urbs Phtygiae min. Inter Scepsim et Ilium. Episcopal. sub Archiep. Cyziceno. HIEROGLYPHICA fuêre sacrae seulpturae seu imagines, quibus Aegyptii olim praecipua Sapientiae suae, Theologicae, Physiologicae et Politicae inprimis dogmata repraesentabant. Horam scientia magni sem per nominis fuit, inter arcanas numerata disciplinas, et paucis, iisque nobilibus Sacerdotum ingeniis celebrata, qua et imbutum Moysen accepimus: unde Philo de Vita Mosis: Moysen ait, nuineros et Geometriam univer samque Musicam accepisle ab Aegyptiorum Doctoribus, et insuper occultam Philosophiam descriptam literis, ut vocant, Hieroglyphicis, h. e. notis animalium, quae ipsi venerantur pro Numinibus, Plato in Philebo, literatum harum inventionem tribuit Tento seu Taauto, quem huius gentis primum Doctorem facit Philobiblus. Graecos postea his excultos disciplinis, testatur idem Plaro in Epinomide, et Orpheus in Argon. Proclus quoque referr, Solonem apud Aegyptios, in Sai audiisse sacerdotem, nomine Partanit: in Heliopoli Oclapi: in Sebemyto Ethymon, a quibus non dubium est, quin hanc symbolicam Sapitentiam acceperit: Cuius vestigia etiam in suis senten tiis reliquit Pythagoras, cum Aenopheum Heliopolitam praeceptorem habuisset miratus, quam ab eo acceperat, Hieroglyphicorum sollertiam, in suis quoque symbolis eam apud Graecos propagavin Sed ipsos Scienriae huius prima semina ab Hebraeis hausisse Aegyptios, credibile est. Abrahamum enim Heliopoli cum sacerdotibus Aegyptiis vixisse, illosqueve Astrologiam docuisse, narrat Alex. in Hist. Iud. apud Euseb. Unde non sine ratione creditur, ceterarum quoque scientiarum semina per Patriarcham hunc sparsa, nec symbolorum aut aenigmatum velis, quibus omnis antiquorum adumbrata fuit sapientia, caruisse. Hinc et totius Religionis mysteria in S Instrumento symbolis figurisque ad umbrata videmus, tantiqueve apud vert. Hebraeos figuratus sermo fuit, ut quidquid esset acute dictum, quidquid aculeos haberet et ingenii gratiam, hoc Maschal appellarent, quod nomen proptie ad parabolas similitudinesque pertiner. Interim ab Aegyptiis hanc de symbolis scientiam prae ceteris excultam multisqueve figurarum monumentis celebtatam esse, certum est, quam ἱερατικὰ γράμματα Origenes appellat in Ep. ad Rom. c. 2. Huius memoria ne unquam exciderer, avebant in operosis obeliscorum pyramidum queve molibus, tum in apparatissimis remplorum valvis symbolorum suorum monum enta collocare: quod qui faciebant, Hieroglyphi dicti sunt, vide Cyrill. advers. Iulian. l. 9. et Anastas. Synaitam Patr. Antioch. qui Pyramidum huiusmodi figuris caelatarum meminit, in Hexaem. l. 1. sub fin. Unde Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 221.Nondum flumineos Memphis contexere biblosNoverat: in saxis tantum volucresque feraeque,Sculptaque servabant magicas animalia linguas.Sed nec Septentrionalibus populis hanc scribendi normam ignotam fuisse discim us ex Olao Magno, l. 1. c. 21. Eadem aenigmatum sollertiâ Scythas fuisse delectatos, ex eorum Rege Idanthura conicere est, qui Dario bellum minanti pro literis misit murem, ranam, avem, iaculum, aratrum, apud Clem. Alex. Diod. Sic. quoque testatur,Aethioptum literas variis animantibus, extremitatibusqueve hominum, sed praecipue instrumentis fabrilibus persimiles fuisse Bibl. Hist. l. 3. c. 2. Idem de Sinen sibus hodiernis legimus. Scripsit de sacris literis suae pentis Horus Niliacus, cuius libellum Philippus Graecus Auctor in linguam suam vertir, quem posterioribus vixisse temporibus, quibus iam mundissimis Graecorum elegantiis barbaries se illeverar, stylus cestatur. Explicant illa Picrius in Hierogl. et Nic. Causinus in Symbolica Aegypt. Sapientia, quos vide. Addam exempla quaedam: Diademata aspidibus implexa, qualia Reges Aegyptiorum gestasse legimus, stabilem imperii firmitatem declararunt, sec. Aelian, de Anim. l. 6. c. 38. vel eorum potius sanctitudinem, quos violare sacrilegium est, sec. Diod. Sic. Accipiser, cuius tripodem nobilem aliquando fuisse apud Aegyptios memorat modo laudatus Aelian. Solis Animaequeve erat idolum. Scarabaeus viri sym bolum fuit: Unde idem annotat, Aegyptios milites, ex lege quadam patria, consuevisse in annulis gestare insculptam Scarabaei effigiem, quemadmodum Romani Imp. imaginem et nomen candenti plerumque ferro in cure inustum gerebant, quo fidei et fortirudinis admonerentur. Sidus Fati Hieroglyphicum fuit: Leo Maiestatis: Cornix amoris coniugalis: Ciconia castitatis, etc. Etiam vero literas Hieroglyphicas Vetr. annulis insculptas fuisse ex Heliodoro planum est l. 8. apud quem memoratur Charicleae annulus, lapidem, qui Pantarbe vocatur, in pala insertum habens, et literis quibuldam pictus: Δακτύλιος —— λίθῳ τῇ καλουμένῃ παντάρβῃ την` ςφενδόνην διάθετος, γράμμαςι δὲ ἱεροῖς τιςιν ἀνάγραπτος. Nempe quod cuique in mentem veniebat, hoc vel illo aposphragismate urebatur: plerumque tamen, ut Meurs. notavit, eas annulis signaturas insculpsêrunt, quae sibi con venirent, vel ob eventum quem piam, vel artem quam factirarent, vel munus quod gererent etc. Kirchmann. l. c. Ceterum Ars veterum Aegyptiorum Hieroglyphica, quâ Sacerdotum priscorum in Obeliscorum, statuarum aliorumque monumentorum, hieroglyphicis symbolis disponendis, ordinandis et singula cum singulis combinandis, ratio, modus et methodus, genuine exponitur et Hieroglyphyca Sapientia tandem Restituta iure dici potest, anctore Athan. Kirchero, prelum exspectat. Vide etiam infrâ ubi de Obeliscis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.